Древняя Русь на международных путях - Назаренко Александр Васильевич
23
Понимание термина medietas во фразе «... et medietatem ipsius provintie ... convertit» сопряжено с известными трудностями. Так, E. E. Голубинский (I/1, c. 219) переводит: «... и обратил низший класс народа этой провинции», что нам представляется существенным домыслом; medietas значит прежде всего «середина», «половина».
24
«Etenim erant ei duo episcopi reverentissimi, sanctus videlicet Adalbertus, archiepiscopus de civitate Pragra (так! — A. H.), quae est in provincia Berehem, sanctus etiam Brunus, episcopus de civitate Osburg, quae est in provintia Baioariae, consanguineus eiusdem imperatoris. Nam sanctus Adalbertus parvus statura, sanctus Brunus procere corpore erant... Quod exemplum eius secutus sanctus Brunus episcopus petiit imperatorem, ut pro eo iuberet consecrare in sede sua episcopum, quem elegerat, nomine Odolricum. Quo facto et ipse humiliter abiit in provinciam Ungriam, quae dicitur Alba Ungria ad differentiam alteri Ungrie Nigre, pro eo quod populus est colore fusco velut Etiopes ... Sanctus autem Brunus convertit ad fidem Ungriam provintiam aliam, que vocatur Russia. Regem Ungrie baptizavit, qui vocabatur Gouz, et mutato nomine in baptismo Stephanum vocavit, quem Oto imperator in natali protomartiris Stephani a baptismate excepit, et regnum ei liberrime habere permisit, dans ei licentiam ferre lanceam sacram ubique, sicut ipsi imperatori mos est, et reliquias ex clavis Domini et lancea sancti Mauricii ei concessit in propria lancea. Rex quoque supradictus filium suum baptizare iussit sancto Bruno, imponens ei nomen sicut sibi Stephanum. Et ipsi filio eius Stephano Oto imperator sororem Eenrici, postea imperatoris, in coniugio dedit. At vero sanctus Brunus, cum ad Pincenates properavisset, et Christum praedicaret (так! — A.H.) cepisset illis, passus est ab eis, sicut passus fuerat sanctus Adalbertus. Nam Pincenati, diabolico furore sevientes, viscera omnia ventris per exiguum foramen lateris ei extraxerunt et fortissimum Dei martirem perfecerunt. Corpus eius Russorum gens magno precio redemit et in Russia monasterium eius nominis construxerunt (так! — A.H.) magnisque miraculis coruscare cepit (так! — A.H.). Post paucos dies quidam Grecus episcopus in Russiam venit et medietatem ipsius provintie, quae adhuc idolis dedita erat, convertit et morem Grecum in barba crescenda et ceteris exemplis eos suscipere fecit. Odolricus autem, qui sancto Bruno successerat, ad Dominum migrans, magnis virtutibus clarere meruit. Ideoque monasterium foris civitatem Osburg eius nomini construxit episcopus item Brunus, successor eius, frater Eenrici imperatoris».
25
О посольстве Бруно Ферденского мы знаем только по посланию императора к пассаускому епископу Пильгриму, которое дошло в неисправном виде — отсутствуют начальная и заключительная части текста: Böhmer, II/1, №549; DD Ott. I, №434; в самом тексте датировки нет, так что, вообще говоря, послание могло быть написано в любое время между 971 г., когда Пильгрим занял кафедру (Hauck А., 3, s. 1003), и 976 г., когда скончался Бруно (ibid., s. 990); распространенная в литературе датировка послания и поездки Бруно Ферденского в Венгрию 973 г. — якобы в ответ на венгерское посольство на кведлинбургский съезд в марте того же года — условна; о личности Бруно Ферденского см.: Györffy, 1971, 68, 71-76.
26
«Cognoscat Deo dilectus populus universus, quod ego Wipertus Dei servorum servus, causa remissionis meorum peccatorum et domini mei sanctissimi et martiris Christi Brunonis episcopi iussione, mea omnia quae habui contempsi mobilia et immobilia, et illum secutus fui in paganorum provinciam, quae nuncupatur Pruscia. Ille etiam pontifex et martir Christi Brunus dimisso episcopatu una cum grege sibi credito cum suis capellanis ambulavit Prusciam ad convertendas paganorum gentes in christianitate sanctissima. Quorum nomina haec sunt: in primis dominus meus Brunus episcopus et martir Christi sanctissimus; nomina capellanorum qui cum eo ad martirium venerunt haec sunt: Tiemicus, Aicus, Hezichus, Apichus, novissime ego Wibertus. Quid plura? Quando patriam intravimus, statim ante regem ducti fuimus. Episcopus vero cum suis capellanis praeparatis celebravit missam, praedicando evangelica et apostolorum dicta. Quae omnia ut rex, Nethimer nomine, audivit, dixit: Nos deos habemus in quibus adoramus et confidimus. Verbis autem tuis obedire nolumus. Episcopus hoc audiens illius regis adportare iussit simulacra et illo praesente in ignem proiecit cum virtute maxima. Ignis vero accepit et devoravit illa denique simulacra. Rex autem turbatus dixit indignatione maxima: Accipice episcopum citissime et in ignem coram me proicite. Si illum ignis comburit et devorat, cognoscite quia illius est praedicatio vanissima; denique si est aliter, in illum Deum credamus velociter. Tunc iussit rex ignem accendi validissimum et in illum proici episcopum. Episcopus autem indutus vestimento episcopali suam sedem in ignem. fecit portare, et in igne supra eandem tam diu sedit, quousque a capellanis septem psalmi fuerunt decantati. Rex vero hoc videns factum mirabile cum trecentis viris credidit Deo velociter et accepit baptismum penitentiae. Dux postea illius terrae ad episcopum equitavit, virtute repletus diabolica, et ilium episcopum cum capellanis fecit martirizare absque ulla quaerimonia. Episcopi caput iussit abscidi et capellanos omnes iussit suspendi et meos oculos eruere fecit. Postea vero operante Christo visa sunt ibi signa sine numero et prodigia; nunc vero supra illorum corpora constructa sunt monasteria. Ex illo tempore pro Deo peregrinando circuivi plurimas provincias, invocans sanctos sanctasque in christianorum auxilia. Quid multum dicam? omnium christianorum in karitate Dei deposco auxilium, quod meae vitae fiat patrocinium vestrorum peccatorum et aeternum remedium».
27
«In duodecimo conversionis ac inclitae


